Epistola I ad Corinthos*

Caput 15: Versus 24

Deinde finis.Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium.Cum evacuaverit.Dum durat mundus, angeli angelis praesunt, daemones daemonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis praelatio cessabit, non erit inter praesidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel coelestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.
(* Traductions européennes)